ionbible.com

Psalmi 57


1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.

2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.

3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.

4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.

5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,

6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.

8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.

9 Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.

10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.

11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.